Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[77]
temperantia autem in suas itidem res et
in communes distributa est duobusque modis in rebus
commodis1 cernitur, et ea quae absunt non expetendo
et ab eis quae in potestate sunt abstinendo. In rebus
autem2 incommodis est itidem duplex: nam quae venienti-
bus malis obstat, fortitudo, quae quod iam adest tolerat
et perfert, patientia nominatur. Quae autem haec uno
genere complectitur, magnitude animi dicitur; cuius est
liberalitas in usu pecuniae simulque altitudo animi in capi-
endis incommodis et maxime iniuriis et omne quod est
eius generis grave sedatum non turbulentum3.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.