Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[111]
quae enim in consilio capiendo futuri temporis
praecipiebantur, quam ob rem aut utilitatem viderentur
habitura aut efficiendi facultatem, eadem, qui de facto
argumentabitur, conligere debebit, quam ob rem et utilia
illi, quem arguet, fuisse et ab eo effici potuisse demonstret.
Vtilitatis coniectura movetur, si illud quod arguitur aut
spe bonorum aut malorum metu fecisse dicitur1; quod
fit acrius, quo illa in utroque genere maiora ponuntur.
Spectant2 etiam ad causam facti motus animorum,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.