Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[38]
iam facta et eventus aut consili sunt 38
aut imprudentiae, quae est aut in casu aut in quadam
animi permotione; casu, cum aliter cecidit quam1 putatum
est; permotione, cum aut oblivio aut error aut aliqua metus
aut cupiditatis causa permovit. Sit etiam in imprudentia
necessitas ponenda. Rerum autem bonarum et malarum
tria genera sunt; nam aut in animis aut in corporibus aut
extra esse possunt. Hac igitur materie ad argumentum
subiecta perlustrandae animo partes erunt omnes et ad id
quod agetur2 ex singulis coniectura capienda.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.