Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[107]
sed in gravissimis firmamentis etiam illa
ponenda sunt, si quae ex scripto legis aut testamenti aut
verborum ipsius iudici aut alicuius stipulationis aut cautionis opponuntur defensioni contraria. At ne hoc quidem
genus in eis causis1 incurrit quae coniectura continentur.
Quod enim factum negatur, id coargui scripto non potest.
Ne in definitionem quidem venit genere script ipsius. Nam
etiam si verbum aliquod ex scripto definiendum est quam
vim habeat, ut cum ex testamentis quid sit penus aut cum
ex lege praedi quaeritur quae sint ruta caesa, non scripti
genus, sed verbi interpretatio controversiam facit2.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.