previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. [41] C. Quid, definitionis quae ratio est et quae via? P. Non dubium est id quidem quin definitio genere declaretur et proprietate quadam aut etiam communium frequentia, ex quibus proprium quid sit eluceat. Sed quoniam de propriis oritur plerumque magna dissensio, definiendum saepe est ex [p. 3013] contrariis, saepe etiam ex dissimilibus, saepe ex paribus. Quam ob rem descriptiones quoque sunt in hoc genere saepe aptae et enumeratio consequentium, in primisque commovet explicatio vocabuli ac nominis.

[42] C. Sunt exposita iam fere ea quae de facto quaeque de facti appellatione quaeruntur. Nempe igitur ea restant quae, cum et factum1 constat et nomen2, qualia sint vocatur in dubium? P. Est ita ut dicis. C. Quae sunt igitur in eo genere partes? P. Aut iure factum depellendi aut ulciscendi doloris gratia aut pietatis aut pudicitiae aut religionis aut patriae nomine aut denique necessitate inscitia3 casu. [43] nam quae motu animi et perturbatione facta sine ratione sunt, ea defensiones contra crimen legitimis iudiciis non habent, in liberis disceptationibus habere possunt. Hoc in genere, in quo quale4 sit quaeritur, ex controversia, iure necne5 actum sit quaeri solet; quorum disputatio ex locorum descriptione sumenda est. [44] C. Agesis ergo6, quoniam in confirmationem et reprehensionem diviseras orationis fidem et dictum de altero est, expone nunc de reprehendendo. P. Aut totum est negandum quod in argumentatione adversarius sumpserit, si fictum aut falsum esse possis docere, aut redarguenda ea quae pro veri similibus sumpta sunt: primum dubia sumpta esse pro certis; deinde etiam in perspicue falsis eadem posse dici; tum ex eis quae sumpserit non effici quod velit. Accidere7 autem oportet: ut8 singula, sic universa frangentur. Commemoranda sunt etiam exempla quibus in simili disputatione creditum non est; conquerenda condicio communis periculi, si ingeniis hominum criminosorum sit exposita vita innocentium.

1 et factum vulg.: ex facto P

2 nomine P

3 inscitia P: inscientia Lambinus: iustitia codd. dett.

4 qualis P

5 necne Stroebel: et recte P: et recte ne codd. dett.

6 ergo om. P

7 accidere vulg.: accedere codd. dett.: incidere Piderit

8 ut P: de p: ad codd. dett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: