previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. [101] in omnibus igitur causis tres sunt gradus, ex quibus unus aliquis capiendus est, si pluris non queas, ad resistendum. Nam aut ita consistendum est, ut id quo de agitur1 factum neges aut, si factum2 fateare, neges eam vim habere atque id esse quod adversarius criminetur, aut, si neque de facto neque de facti appellatione ambigi potest, id quod arguare neges tale esse quale ille dicat et rectum esse quod feceris concedendumve defendas. [102] ita primus ille status et quasi conflictio cum adversario coniectura quadam, secundus autem definitione aut descriptione atque informatione verbi, tertius aequi et recti et humani ad ignoscendum disputatione tractandus est. Et quoniam semper is qui defendit non solum re- sistat oportet aliquo certo statu aut infitiando aut definiendo aut aequitate opponenda, sed etiam rationem subiciat recusationis suae, primus ille status rationem habet iniqui criminis ipsam negationem infitiationemque facti; secundus, quod non sit in re quod ab adversario ponatur in verbo; tertius, quod id3 rectum4 esse defendat quod sine ulla nominis controversia factum5 esse 6 fateatur7. [103] deinde uni cuique rationi opponendum est ab accusatore id quod, si non esset in accusatione, causa omnino esse non posset. Itaque ea quae sic referuntur continentia causarum vocen- [p. 3030] tur; quamquam non ea magis quae contra rationes defensionis adferuntur quam ipsae defensionis8 rationes continent causas. Sed distinguendi gratia rationem appellemus earn, quae adfertur a reo ad recusandum depellendi criminis causa, quae nisi esset, quid defenderet non haberet; firma- mentun autem, quod contra ad labefactandam rationed refertur, sine quo accusatio stare non posset.

1 quo de agitur P: quod obicitur codd. deft.

2 si factum P: id quod factum codd. deft.

3 id om. P

4 rectum P: recte factum β etc.

5 esse... factum om. P

6 esse add. Friednrch

7 fateatur P: fatetur vulg.

8 defensionis vulg.: defensiones et P

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: