previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. [104] ex rationis autem et ex firmamenti conflictione et quasi concursu quaestio quaedam exoritur, quam disceptationem voco; in qua quid veniat in iudicium et de quo disceptetur quaeri solet. Nam prima adversariorum contentio diffusam habet quaestionem, ut in coniectura: Ceperitne pecunias Decius; in definitione: Minueritne maiestatem Norbanus; in aequitate: Iurene occiderit Opimius Gracchum. Haec, quae primam contentionem habent ex arguendo et resi- stendo, lata, ut dixi, et fusa sunt. Rationum et firmamentorum contentio adducit in angustum disceptationem. Ea in coniectura nulla est. Nemo enim eius quod negat factum potest aut debet aut solet reddere rationem. Ita- que in his causis eadem et prima quaestio et disceptatio extrema est. [105] in illis autem, ubi ita dicitur: Non minuit maiestatem quod egit de Caepione turbulentius; populi enim dolor iustus vim tum illam excitavit1, non tribuni actio; maiestas autem, quoniam est magnitude quaedam populi Romani in eius potestate ac iure retinendo, aucta potius est quam deminuta; et ubi ita refertur: Maiestas est in imperi atque in nominis populi Romani dignitate, quam minuit is qui per vim multitudinis rem ad seditionem vocavit; exsistet illa disceptatio: Minueritne maiestatem, qui voluntate populi Romani rem gratam et aequam per vim egerit. [106] in eis autem causis, ubi aliquid recte factum aut concedendum esse factum2 defenditur, cum est facti [p. 3031] subiecta ratio, sicut.ab Opimio: Iure feci, salutis omnium et conservandae rei publicae causa, relatumque ab Decio est: Ne sceleratissimum quidem civem sine iudicio iure ullo necare potuisti, oritur illa disceptatio: Potueritne recte salutis rei publicae causa civem eversorem civitatis indem- natum necare ? Ita disceptationes eae, quae in his controversiis oriuntur, quae sunt certis personis ac temporibus notatae, fiunt rursus infinitae detractis personis et tempori- bus et rursum ad consultationum formam rationemque revocantur.

1 vim ... excitavit om. P

2 factum delet Schütz

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: