Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
[23]
C. Reliquum
est igitur ut dicas de conversa oratione atque mutata.
P. Est quidem1 id genus totum2 in commutatione verborum,
quae simplicibus in verbis ita tractatur, ut aut ex verbo
dilatetur aut in verbum contrahatur oratio; ex verbo, cum
aut proprium aut idem significans aut factum verbum in
plura verba diducitur; ex oratione, cum aut definitio ad
unum verbum revocatur aut adsumpta verba removentur
aut circuitus diriguntur aut coniunctione fit unum verbum
ex duobus.
[24]
in coniunctis autem verbis triplex3 adhiberi
commutatio potest non verborum sed tantum modo ordinis,
ut cum semel dictum sit directe, sicut natura ipsa tulerit,
invertatur ordo et idem quasi sursum versum4 retroque dicatur, deinde idem intercise atque permixte. Eloquendi
autem exercitatio maxime in hoc toto convertendi genere
versatur.
[25]
C. Actio igitur sequitur, ut opinor. P. Est ita5: quae
quidem oratori et cum rerum et cum verborum momentis
commutanda maxime est. Facit enim et dilucidam orationem et inlustrem et probabilem et suavem non verbis, sed
varietate vocis motu corporis vultu6, quae plurimum valebunt, si cum orationis genere consentient et eius vim ac
varietatem subsequentur.
[26]
C. Num quidnam7 tibi de oratore
ipso restat aliud? P. Nihil sane praeter memoriam, quae
est gemina litteraturae quodam modo et in dissimili genere
persimilis. Nam ut illa constat ex notis litterarum et ex eo
[p. 3009]
in quo imprimuntur ipsae notae, sic confectio memoriae
tamquam cera locis utitur et in his imagines ut litteras
conlocat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.