previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. atque hae quidem virtutes cernuntur in agendo. 'Sunt autem aliae quasi ministrae comitesque sapientiae; quarum altera quae sint in disputando vera atque falsa quibusque positis quid sequatur distinguit et iudicat, quae virtus omnis in ratione scientiaque disputandi sita est, altera autem oratoria. [79] nihil est enim aliud eloquentia nisi copiose loquens sapientia; quae ex eodem hausta genere, quo illa quae in disputando, est uberior atque latior et ad motus animorum vulgique sensus accommodatior. Custos vero virtutum omnium dedecus fugiens laudemque maxime consequens verecundia est. Atque hi quidem sunt fere quasi quidam habitus animi sic adfecti et constituti, ut sint singuli inter se proprio [p. 3023] virtutis genere distincti; a quibus ut quaeque res gesta est, ita sit honesta necesse est summeque laudabilis. [80] sunt autem alii quidam ficti1 animi habitus ad virtutem quasi praeculti et praeparati rectis studiis et artibus, ut in suis rebus studia litterarum, ut numerorum ac sonorum, ut mensurae, ut siderum, ut equorum, ut venandi, ut armorum; in communibus propensiora studia in aliquo genere virtutis praecipue colendo aut divinis rebus deserviendo aut parentibus amicis hospitibus praecipue atque insigniter diligendis. Atque haec quidem virtutum. Vitiorum autem sunt genera contraria. [81] cernenda autem sunt diligenter, ne fallant ea nos vitia quae virtutem videntur imitari. Nam et prudentiam malitia et temperantiam immanitas in voluptatibus aspernandis et magnitudinem animi superbia in nimis2 ex- tollendis et despicientia in contemnendis honoribus et liberalitatem effusio et fortitudinem audacia imitatur et patientiam duritia immanis3 et iustitiam acerbitas et religionem superstitio et lenitatem mollitia animi et verecundiam timiditas et illam disputandi prudentiam concertatio captatioque verborum et4 hanc oratoriam vim inanis quaedam profluentia loquendi. Studiis autem bonis similia videntur ea quae sunt in eodem genere nimia. [82] quam ob rem omnis vis laudandi et vituperandi ex his sumetur virtutum vitiorumque partibus; sed in toto quasi contextu orationis haec erunt inlustranda maxime, quem ad modum quisque generatus, quem ad modum educatus, quem ad modum institutus moratusque fuerit; et si quid cui magnum aut incredibile accident maximeque si id divinitus accidisse potuerit videri; tum quae quisque senserit dixerit gesserit ad ea quae proposita sunt virtutum genera accommoda- buntur, ex illisque inveniendi locis causae rerum et eventus et consequentia requirentur. Neque vero mors eorum [p. 3024] quorum vita laudabitur silentio praeteriri debebit, si modo quid erit animum advertendum aut in ipso genere mortis aut in eis rebus quae post mortem erunt consecutae.

1 ficti P: perfecti vulg.: del. Lambinus

2 nimis Orelli: animis codd.

3 immanis vulg.: inanis P

4 et om. P

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: