previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. P. Ac laudandi vituperandique rationes, quae non ad bene dicendum solum sed etiam ad honeste vivendum valent, exponam breviter atque a principiis exordiar et laudandi et vituperandi. [71] omnia enim sunt profecto lau- danda quae coniuncta cum virtute sunt, et quae cum vitiis vituperanda. Quam ob rem finis alterius est honestas alterius turpitude. Conficitur autem genus hoc dictionis narrandis exponendisque factis, quod sine ullis argumentationibus ad animi motus leniter tractandos magis quam ad fidem faciendam aut confirmandam accommodatur. Non enim dubia firmantur, sed ea quae certa aut pro certis posita sunt augentur. Quam ob rem ex eis quae ante dicta sunt et narrandi et augendi praecepta repetentur. [72] et quoniam in his causis omnis ratio fere ad voluptatem [p. 3021] auditoris et ad delectationem refertur, utendum erit in eis ornata oratione et1 singulorum verborum insignibus, quae habent plurimum suavitatisid fit, si factis verbis aut vetustis aut translatis frequenter utamur—, et ipsa2 constructione verborum, ut paria paribus et similia similibus saepe referantur, ut contraria, ut geminata, ut circumscripta numerose, non ad similitudinem versuum, sed ad explendum aurium sensum apto quodam quasi verborum modo. [73] adhi- bendaque frequentius etiam illa ornamenta rerum, sive quae3 admirabilia sive nec opinata sive significata monstris prodigiis et oraculis sive quae videbuntur ei de quo agemus cecidisse divina atque fatalia. Omnis enim exspectatio eius qui audit et admiratio et improvisi exitus habent aliquam in audiendo voluptatem.

1 in eis ornata oratione et Friedrich: eis in oratione vulg. (in iis P)

2 et in ipsa codd. dett.

3 quae om. P

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: