previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. [65] illius autem generis, in quo quid sit id de quo [p. 3019] agitur quaeritur, duo sunt genera1: quorum in altero disputandum est aliud an idem sit, ut pertinacia et2 perseverantia; in altero autem descriptio generis alicuius et quasi imago est exprimenda, ut qualis sit avarus aut qui sit superbus. [66] tertio autem in genere, in quo quale sit quaeritur, aut de honestate aut de utilitate aut de aequitate dicendum est. De honestate sic, ut honestumne sit pro amico periculum aut invidiam subire. De utilitate autem sic, ut sitne utile in re publica administranda versari. De aequitate autem sic, ut sitne aequum amicos cognatis ante- ferre. Atque in hoc eodem genere, in quo quale sit quaeritur, exoritur aliud quoddam disputandi genus. Non enim simpliciter solum quaeritur quid honestum sit, quid utile, quid aequum, sed etiam ex comparatione quid honestius, quid utilius, quid aequius, atque etiam quid honestissimum, quid utilissimum, quid aequissimum; cuius generis illa sunt, quae praestantissima sit dignitas vitae. Atque ea quidem quae dixi cognitionis sunt omnia. [67] restant ac- tionis: cuius alterum est praecipiendi genus, quod ad rationem offici pertinet, ut quem ad modum sint colendi parentes; alterum autem ad sedandos animos et oratione sanandos, ut in consolandis maeroribus, ut in iracundia comprimenda aut in timore deleniendo aut in cupiditate minuenda. Cui quidem generi contrarium est disputandi genus ad eosdem illos animi motus, quod in amplificanda oratione saepe faciendum est, vel gignendos vel concitandos.

1 genera secl. Friedrich

2 et om. P

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: