previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. [48] C. Quid illa quae sine arte appellantur, quae iam1 dudum adsumpta dixisti, ecquonam modo2 ecquonam loco artis indigent? P. Illa vero indigent nec eo dicuntur sine arte, quod ita sint, sed quod ea non parit oratoris ars, sed foris ad se delata tamen arte tractat, et maxime in testibus. [49] nam [p. 3015] et de toto genere testium quam id sit infirmum saepe dicendum est et argumenta rerum esse propria, testimonia autem voluntatum; utendumque exemplis, si quis3 testibus creditum non sit; et de singulis testibus, si natura vani, si leves, si cum ignominia, si spe, si metu, si iracundia, si misericordia impulsi, si praemio, si gratia adducti; comparandique cum superiore auctoritate testium, quibus tamen creditum non sit. [50] saepe etiam quaestionibus resistendum est, quod et dolorem fugientes multi in tormentis ementiti persaepe sint morique maluerint falsum fatendo quam verum infitiando4 dolere; multi etiam suam vitam neglexerint, ut eos qui eis cariores quam ipsi sibi essent liberarent; alii autem aut natura corporis aut consuetudine dolendi aut metu supplici ac mortis vim tormentorum pertulerint; alii ementiti sint in eos quos oderant. Atque haec exemplis firmanda sunt. [51] neque est obscurum quin, quoniam in utramque partem sunt exempla et item ad coniecturam faciendam loci, in contrariis contraria sumenda sint. Atque etiam incurrit alia quaedam in testibus et in quaestionibus ratio. Saepe enim ea quae dicta sunt, si aut ambigue aut inconstanter aut incredibiliter dicta sunt aut etiam aliter ab alio dicta, subtiliter reprehenduntur.

1 iam om. Piderit

2 ecquonam modo p: quonam modo P: ex quonam modo et quonam loco codd. deft.

3 si quis P: quibus vulg.

4 inficiando P: inficiendo codd. dett.: dicendo maluit Friedrich

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: