previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. ad hanc defectionem erecti sunt et aliarum ciuitatium animi praesidiaque Romana aut pellebantur arcibus aut prodita per fraudem opprimebantur. [2] Henna, excelso loco ac praerupto undique sita, cum loco inexpugnabilis erat, tum praesidium in arce ualidum praefectumque praesidii haud sane opportunum insidiantibus habebat. [3] L. Pinarius erat, uir acer et qui plus in eo ne posset decipi quam in fide Siculorum reponeret; et tum intenderant eum ad cauendi omnia curam tot auditae proditiones defectionesque urbium et clades praesidiorum. [4] itaque nocte dieque iuxta parata instructaque omnia custodiis ac uigiliis erant nec ab armis aut loco suo miles abscedebat. [5] quod ubi Hennensium principes, iam pacti cum Himilcone de proditione praesidii, animaduerterunt, nulli occasioni fraudis Romanum patere, palam erat agendum: [6] urbem arcemque suae potestatis aiunt debere esse, si liberi in societatem, non serui in custodiam traditi essent Romanis. [7] [p. 24059]itaque claues portarum reddi sibi aequum censent: bonis sociis fidem suam maximum uinculum esse et ita sibi populum Romanum senatumque gratias habiturum, si uolentes ac non coacti mansissent in amicitia. [8] ad ea Romanus se in praesidio impositum esse dicere ab imperatore suo clauesque portarum et custodiam arcis ab eo accepisse, quae nec suo nec Hennensium arbitrio haberet sed eius qui commisisset. [9] praesidio decedere apud Romanos capital esse et nece liberorum etiam suorum eam <noxiam> parentes sanxisse. consulem Marcellum haud procul esse; ad eum mitterent legatos cuius iuris atque arbitrii esset. [10] se uero negare illi missuros testarique, si uerbis nihil agerent, uindictam aliquam libertatis suae quaesituros. [11] [p. 24060]tum Pinarius: at illi si ad consulem grauarentur mittere, sibi saltem darent populi concilium, ut sciretur utrum paucorum ea denuntiatio an uniuersae ciuitatis esset. consensa in posterum diem contio.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.22
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Marcius Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Pinarius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prassidio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Claues
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Henna
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ENNA
    • Smith's Bio, Pina'rius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: