previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. post hanc orationem claues portarum pecuniaeque regiae ante pedes eorum posuit. atque illo quidem die dimissi ex contione laeti circa fana omnia deum supplicauerunt cum coniugibus ac liberis; postero die comitia praetoribus creandis habita. [2] creatus in primis Adranodorus, ceteri magna ex parte interfectores tyranni. duos etiam absentes, Sopatrum ac Dinomenen, fecerunt; [3] qui, auditis iis quae Syracusis acta erant pecuniam regiam quae in Leontinis erat Syracusas deuectam quaestoribus ad id ipsum creatis tradiderunt. [4] et ea quae in Insula erat Achradinam tralata est; murique ea pars quae ab cetera urbe nimis firmo munimento intersaepiebat Insulam consensu omnium deiecta est. secutae et ceterae res hanc inclinationem animorum ad libertatem[que]. [5] Hippocrates atque Epicydes audita morte tyranni, quam Hippocrates etiam nuntio interfecto celare uoluerat, deserti a militibus, quia id tutissimum ex praesentibus uidebatur, Syracusas rediere; [6] ubi ne suspecti obuersarentur tamquam nouandi res aliquam occasionem quaerentes, praetores primum, dein per eos senatum adeunt. [7] [p. 24038]ab Hannibale se missos praedicant ad Hieronymum tamquam amicum ac socium paruisse imperio eius cuius imperator suus uoluerit. uelle ad Hannibalem redire; [8] ceterum, cum iter tutum non sit uagantibus passim per totam Siciliam Romanis, petere ut praesidii dent aliquid quo Locros in Italiam perducantur; gratiam magnam eos parua opera apud Hannibalem inituros. facile res impetrata; [9] abire enim duces regios cum peritos militiae, tum egentes eosdem atque audaces cupiebant; sed quod uolebant non quam maturato opus erat nauiter expediebant. [10] interim iuuenes militares et adsueti militibus nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima pars ex naualibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud infimae plebis homines crimina serebant in senatum optimatesque: [11] illud moliri clam eos atque struere ut Syracusae per speciem reconciliatae societatis in dicione Romanorum sint, dein factio ac pauci auctores foederis renouati dominentur.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (25 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.28
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praetor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sopater
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Syracusani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Andranodorus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dinomenes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Epicydes
    • Smith's Bio, Deino'menes
    • Smith's Bio, So'pater
    • Smith's Bio, Sosis
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: