Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9]
praesidio decedere apud Romanos capital esse et nece liberorum etiam suorum eam <noxiam> parentes sanxisse. consulem Marcellum haud procul esse; ad eum mitterent legatos cuius iuris atque arbitrii esset.