Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
quae cum essent nuntiata Marcello, legatos extemplo Syracusas misit, qui pacis fidem ruptam esse dicerent nec belli defuturam unquam causam, nisi Hippocrates atque Epicydes non ab Syracusis modo sed tota procul Sicilia ablegarentur. Epicydes, ne aut reus criminis absentis fratris praesens esset aut deesset pro parte sua concitando bello, profectus et ipse in Leontinos, quia satis eos aduersus populum Romanum concitatos cernebat, auertere etiam ab Syracusanis coepit: