Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13]
[p. 24076]Cn. Fuluius castris praeerat; cui ubi nuntiatum est, decem ex eo numero iussis inermibus deduci ad se, ubi quae postularent audiuit—nihil autem aliud petebant quam ut, Capua recepta bona sibi restituerentur—, in fidem omnes accepti.