Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
ad Auringem inde urbem Poeni recessere et, ut territis instaret, secutus Romanus. ibi iterum Scipio lecticula in aciem inlatus conflixit nec dubia uictoria fuit; minus tamen dimidio hostium quam antea, quia pauciores superfuerant qui pugnarent, occisum.