Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
[p. 24007]eam aetatem, id ingenium tutores atque amici ad praecipitandum in omnia uitia acceperunt. quae ita futura cernens Hiero ultima senecta uoluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili per ludibrium bonis artibus partum firmatumque interiret regnum.