previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. dies haud ita multi intercesserunt, cum ex Leontinis legati praesidium finibus suis orantes uenerunt; quae legatio peropportuna uisa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam ducesque eius ablegandos. [2] Hippocrates praetor ducere eo transfugas iussus; secuti multi ex mercennariis auxiliis quattuor milia armatorum effecerunt. [3] [p. 24046]et mittentibus et missis ea laeta expeditio fuit; nam et illis, quod iam diu cupiebant, nouandi res occasio data est, et hi sentinam quandam urbis rati exhaustam laetabantur. ceterum leuauerunt modo in praesentia uelut corpus aegrum quo mox in grauiorem morbum recideret. [4] Hippocrates enim finitima prouinciae Romanae primo furtiuis excursionibus uastare coepit; deinde, cum ad tuendos sociorum agros missum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impetum in oppositam stationem cum caede multorum fecit. [5] quae cum essent nuntiata Marcello, legatos extemplo Syracusas misit, qui pacis fidem ruptam esse dicerent nec belli defuturam unquam causam, nisi Hippocrates atque Epicydes non ab Syracusis modo sed tota procul Sicilia ablegarentur. Epicydes, ne aut reus criminis absentis fratris praesens esset aut deesset pro parte sua concitando bello, profectus et ipse in Leontinos, quia satis eos aduersus populum Romanum concitatos cernebat, auertere etiam ab Syracusanis coepit: [6] [7] nam ita eos pacem pepigisse cum Romanis ut quicumque populi sub regibus fuissent ei suae dicionis essent, nec iam libertate contentos esse nisi etiam regnent ac dominentur. [8] renuntiandum igitur eis esse Leontinos quoque aequum censere liberos se esse, uel quod in solo urbis suae tyrannus ceciderit uel quod ibi primum conclamatum ad libertatem relictisque regiis ducibus ad Syracusanos concursum <sit>. [9] [p. 24047] itaque aut eximendum id de foedere esse aut legem eam foederis non accipiendam. [10] facile multitudini persuasum; legatisque Syracusanorum et de caede stationis Romanae querentibus et Hippocratem atque Epicydem abire seu Locros seu quo alio mallent, dummodo Sicilia cederent, iubentibus ferociter responsum est: [11] neque mandasse sese Syracusanis ut pacem pro se cum Romanis facerent neque teneri alienis foederibus. [12] haec ad Romanos Syracusani detulerunt, abnuentes Leontinos in sua potestate esse: itaque integro secum foedere bellum Romanos cum iis gesturos neque sese defuturos ei bello, ita ut in potestatem redacti suae rursus dicionis essent, sicut pax conuenisset.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (18 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.31
  • Cross-references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Leontini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Epicydes
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LEONTI´NI
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: