previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36. [p. 24057] forte ea cura [q.] aduersus Poenos praeparata aduersus Siculos usui fuit. castris ponendis incompositos ac dispersos nanctus eos et plerosque inermes quod peditum fuit circumuenit; eques leui certamine inito cum Hippocrate Acras perfugit. ea pugna deficientes ab Romanis cum cohibuisset Siculos, Marcellus Syracusas redit; [2] et post paucos dies Himilco adiuncto Hippocrate ad flumen Anapum octo ferme inde milia castra posuit. [3] sub idem fere tempus et naues longae quinque et quinquaginta Carthaginiensium cum Bomilcare in magnum portum Syracusas ex alto decurrere, et Romana item classis, triginta quinqueremes, legionem primam Panormi exposuere; [4] uersumque ab Italia bellumadeo uterque populus in Siciliam intentusfuisse uideri poterat. [5] legionem Romanam quae exposita Panormi erat uenientem Syracusas praedae haud dubie sibi futuram Himilco ratus uia decipitur. [6] mediterraneo namque Poenus itinere duxit; legio maritimis locis classe prosequente ad Ap. Claudium Pachynum cum parte copiarum obuiam progressum peruenit. [7] nec diutius Poeni ad Syracusas morati sunt: et Bomilcar, simul parum fidens nauibus suis duplici facile numero classem habentibus Romanis simul inutili mora cernens nihil aliud ab suis quam inopiam adgrauari sociorum, [8] [p. 24058]uelis in altum datis in Africam transmisit, et Himilco, secutus nequiquam Marcellum Syracusas, si qua priusquam maioribus copiis iungeretur occasio pugnandi esset, postquam ea nulla contigerat tutumque ad Syracusas et munimento et uiribus hostem cernebat, [9] ne frustra adsidendo spectandoque obsidionem sociorum tempus tereret, castra inde mouit, ut quocumque uocasset defectionis ab Romano spes admoueret exercitum ac praesens suas res fouentibus adderet animos. [10] Murgantiam primum prodito ab ipsis praesidio Romano recipit, ubi frumenti magna uis commeatusque omnis generis conuecti erant Romanis.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Claudius Marcellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Murgantia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Panormum.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sicilia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acrae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anapus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bomilcar
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Himilco
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hippocrates
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ACRAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ANA´PUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MORGA´NTIA
    • Smith's Bio, BOMILCAR
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: