Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32.
huic non apud uolgum modo fides fuit sed senatum quoque in curiam introductus mouit. haud uani quidam homines palam ferre perbene detectam in Leontinis esse auaritiam et crudelitatem Romanorum; eadem, si intrassent Syracusas, aut foediora etiam, quo maius ibi auaritiae praemium esset, facturos fuisse.
[2]
[p. 24051]itaque claudendas cuncti portas et custodiendam urbem censere; sed non ab iisdem omnes timere nec eosdem odisse. ad militare genus omne partemque magnam plebis inuisum esse nomen Romanum; praetores optimatiumque pauci,
[3]
quamquam inflati uano nuntio erant, tamen ad propius praesentiusque malum cautiores esse.
[4]
et iam ad Hexapylum erant Hippocrates atque Epicydes serebanturque conloquia per propinquos popularium qui in exercitu erant, ut portas aperirent sinerentque communem patriam defendi ab impetu Romanorum.
[5]
iam unis foribus Hexapyli apertis coepti erant recipi cum praetores interuenerunt. et primo imperio minisque, deinde auctoritate deterrendo, postremo, ut omnia uana erant, obliti maiestatis precibus agebant ne proderent patriam tyranni ante satellitibus et tum corruptoribus exercitus.
[6]
sed surdae ad omnia aures concitatae multitudinis erant nec minore intus ui quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est.
[7]
praetores in Achradinam cum iuuentute popularium confugiunt. mercennarii milites perfugaeque et quidquid regiorum militum Syracusis erat agmen hostium augent.
[8]
ita Achradina quoque primo impetu capitur, praetorumque nisi qui inter tumultum effugerunt omnes interficiuntur. nox caedibus finem fecit.
[9]
[p. 24052]postero die serui ad pilleum uocati et carcere uincti emissi; confusaque haec omnis multitudo Hippocraten atque Epicyden creant praetores; Syracusaeque, cum breue tempus libertas adfulsisset, in antiquam seruitutem recciderant.