Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13.
ad Hannibalem, cum ad lacum Auerni esset, quinque nobiles iuuenes ab Tarento uenerunt, partim ad Trasumennum lacum, partim ad Cannas capti dimissique domos cum eadem comitate qua usus aduersus omnes Romanorum socios Poenus fuerat.
[2]
ei memores beneficiorum eius perpulisse magnam partem se iuuentutis Tarentinae referunt ut Hannibalis amicitiam ac societatem quam populi Romani mallent, legatosque ab suis missos rogare Hannibalem ut exercitum propius Tarentum admoueat:
[3]
si signa eius, si castra conspecta a Tarento sint, haud ullam intercessuram moram quin <in deditionem ueniat> urbs; in potestate iuniorum plebem, in manu plebis rem Tarentinam esse.
[4]
Hannibal conlaudatos eos oneratosque ingentibus promissis domum ad coepta maturanda redire iubet; se in tempore adfuturum esse. hac cum spe dimissi Tarentini.
[5]
ipsum ingens cupido incesserat Tarenti potiundi. urbem esse uidebat cum opulentam nobilemque, tum maritimam et in Macedoniam opportune uersam regemque Philippum hunc portum, si transiret in Italiam, Brundisium cum Romani haberent, petiturum.
[6]
sacro inde perpetrato ad quod uenerat et, dum ibi moratur, peruastato agro Cumano usque ad Miseni promunturium Puteolos repente agmen conuertit ad opprimendum praesidium Romanum.
[7]
sex milia hominum erant et locus munimento quoque, non natura modo tutus. triduum ibi moratus Poenus ab omni parte temptato praesidio, deinde, ut nihil procedebat, ad populandum agrum Neapolitanum magis ira quam potiundae urbis spe processit.
[8]
[p. 24022] aduentu eius in propinquum agrum mota Nolana est plebs, iam diu auersa ab Romanis et infesta senatui suo. itaque legati ad arcessendum Hannibalem cum haud dubio promisso tradendae urbis uenerunt.
[9]
praeuenit inceptum eorum Marcellus consul a primoribus accitus. die uno Suessulam a Calibus, cum Uolturnus amnis traicientem moratus esset, contenderat;
[10]
inde proxima nocte sex milia peditum, equites trecentos, qui praesidio senatui essent, Nolam intromisit.
[11]
et uti a consule omnia impigre facta sunt ad praeoccupandam Nolam, ita Hannibal tempus terebat, bis iam ante nequiquam temptata re segnior ad credendum Nolanis factus.