previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. [p. 24031] quibus diebus a Casilino re bene gesta recessum est, eis Gracchus in Lucanis aliquot cohortes in ea regione conscriptas cum praefecto socium in agros hostium praedatum misit. [2] eos effuse palatos Hanno adortus haud multo minorem quam ad Beneuentum acceperat reddidit hosti cladem atque in Bruttios raptim ne Gracchus adsequeretur concessit. [3] consules Marcellus retro unde uenerat Nolam rediit, Fabius in Samnites ad populandos agros recipiendasque armis quae defecerant urbes processit. [4] Caudinus Samnis grauius deuastatus: perusti late agri, praedae pecudum hominumque actae; [5] oppida ui capta Compulteria, Telesia, Compsa inde, Fugifulae et Orbitanium ex Lucanis, Blanda et Apulorum Aecae oppugnatae. [6] milia hostium in his urbibus uiginti quinque capta aut occisa et recepti perfugae trecenti septuaginta; quos cum Romam misisset consul, uirgis in comitio caesi omnes ac de saxo deiecti. [7] haec a Q. Fabio intra paucos dies gesta; Marcellum ab gerundis rebus ualetudo aduersa Nolae tenuit. [8] et a praetore Q. Fabio, cui circa Luceriam prouincia erat, Acuca oppidum per eos dies ui captum statiuaque ad Ardoneas communita. [9] dum haec in aliis locis ab Romanis geruntur, iam Tarentum peruenerat Hannibal cum maxima omnium quacunque ierat clade; [10] [p. 24032]in Tarentino demum agro pacatum incedere agmen coepit. nihil ibi uiolatum neque usquam uia excessum est, apparebatque non id modestia militum aut ducis nisi ad conciliandos animos Tarentinorum fieri. [11] ceterum cum prope moenibus accessisset, nullo ad conspectum primum agminis, ut rebatur, motu facto castra ab urbe ferme passus mille locat. [12] Tarenti triduo ante quam Hannibal ad moenia accederet a M. Ualerio propraetore, qui classi ad Brundisium praeerat, [13] missus M. Liuius impigre conscripta iuuentute dispositisque ad omnes portas circaque muros qua res postulabat stationibus, die ac nocte iuxta intentus neque hostibus neque dubiis sociis loci quicquam praebuit ad temptandum[que]. diebus aliquot frustra ibi absumptis Hannibal, [14] cum eorum nemo qui ad lacum Auerni adissent aut ipsi uenirent aut nuntium litterasue mitterent, uana promissa se temere secutum cernens castra inde mouit, [15] [p. 24033] tum quoque intacto agro Tarentino quamquam simulata lenitas nihildum profuerat, tamen spe labefactandae fidei haud absistens. Salapiam ut uenit, frumentum ex agris Metapontino atque Heracleensiiam enim aestas exacta erat et hibernis placebat locuscomportat. [16] praedatum inde Numidae Maurique per Sallentinum agrum proximosque Apuliae saltus dimissi; unde ceterae praedae haud multum, equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor milia domanda equitibus diuisa.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (70 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.49
  • Cross-references to this page (42):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Livius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Melae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Metapontinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Orbitanium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perfugae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salapia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sallentinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saltus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Telesia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acuca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aeca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apulia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ardoneae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Averni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Valerius Laevinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Blandae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caudini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Combulteria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Compsa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Compulteria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fulgifulae
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, AECAE (Troja) Apulia, Italy.
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, FAGIFULAE (Montagano) Molise, Italy.
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, SALAPIA Foggia, Apulia, Italy.
    • Harper's, Edetāni
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MERCENA´RII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´CCUA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AECAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), COMPSA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), COMPU´LTERIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), EDETA´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HERDO´NEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCE´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MELAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Hanno
    • Smith's Bio, Laevi'nus
    • Smith's Bio, Macatus, M. Li'vius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (20):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: