previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. Marcellus cum omni exercitu profectus in Leontinos Appio quoque accito ut altera parte adgrederetur, tanto ardore militum est usus ab ira inter condiciones pacis interfectae stationis ut primo impetu urbem expugnarent. [2] Hippocrates atque Epicydes postquam capi muros refringique portas uidere, in arcem sese cum paucis recepere; inde clam nocte Herbesum perfugiunt. [3] Syracusanis octo milium armatorum agmine profectis domo ad Mylan flumen nuntius occurrit captam urbem esse, cetera falsa mixta ueris ferens: [4] caedem promiscuam militum atque oppidanorum factam nec quicquam puberum arbitrari superesse; direptam urbem, bona locupletium donata. [5] ad nuntium tam atrocem constitit agmen concitatisque omnibus duceserant autem Sosis ac Dinomenesquid agerent consultabant. [6] [p. 24048]terroris speciem haud uanam mendacio praebuerant uerberati ac securi percussi transfugae ad duo milia hominum; [7] ceterum Leontinorum militumque aliorum nemo post captam urbem uiolatus fuerat suaque omnia eis, nisi quae primus tumultus captae urbis absumpserat, restituebantur. [8] nec ut Leontinos irent, proditos ad caedem commilitones querentes perpelli potuere, nec ut eodem loco certiorem nuntium exspectarent. [9] cum ad defectionem inclinatos animos cernerent praetores sed eum motum haud diuturnum fore si duces amentiae sublati essent, [10] exercitum ducunt Megara, ipsi cum paucis equitibus Herbesum proficiscuntur spe territis omnibus per proditionem urbis potiundae. [11] quod ubi frustra eis fuit inceptum, ui agendum rati postero die Megaris castra mouent, ut Herbesum omnibus copiis oppugnarent. [12] Hippocrates et Epicydes non tam tutum prima specie quam unum spe undique abscisa consilium esse rati, ut se militibus permitterent et adsuetis magna ex parte sibi et tum fama caedis commilitonum accensis, obuiam agmini procedunt. [13] prima forte signa sescentorum Cretensium erant, qui apud Hieronymum meruerant sub eis et Hannibalis beneficium habebant, capti ad Trasumennum inter Romanorum auxilia dimissique. [14] [p. 24049]quos ubi ex signis armorumque habitu cognouere Hippocrates atque Epicydes, ramos oleae ac uelamenta alia supplicum porrigentes orare ut reciperent sese, receptos tutarentur neu proderent Syracusanis, a quibus ipsi mox trucidandi populo Romano dederentur.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (31 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Leontini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Claudius Marcellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Megara.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Myla
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Transfugae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cretenses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Epicydes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Herbessus
    • Harper's, Velamenta
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ERBESSUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HYBLA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LEONTI´NI
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: