previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. Heraclia erat filia Hieronis, uxor Zoippi, qui legatus ab Hieronymo ad regem Ptolomaeum missus uoluntarium consciuerat exsilium. [2] ea cum ad se quoque ueniri praescisset, in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiabus uirginibus, resolutis crinibus miserabilique alio habitu, et ad ea addidit preces, [3] nunc <per deos, nunc> per memoriam Hieronis patris Gelonisque fratris ne se innoxiam inuidia Hieronymi conflagrare sinerent: [4] nihil se ex regno illius praeter exsilium uiri habere; neque fortunam suam eandem uiuo Hieronymo fuisse quam sororis neque interfecto eo causam eandem esse. [5] quid quod si Adranodoro consilia processissent, illa cum uiro fuerit regnatura, sibi cum ceteris seruiendum? [6] si quis Zoippo nuntiet interfectum Hieronymum ac liberatas Syracusas, cui dubium esse quin extemplo conscensurus sit nauem atque in patriam rediturus? [7] quantum spes hominum falli. in liberata patria coniugem eius ac liberos de uita dimicare, quid obstantes libertati aut legibus? [8] quod ab se cuiquam periculum, a sola ac prope uidua et puellis in orbitate degentibus esse? at enim periculi quidem nihil ab se timeri, inuisam tamen stirpem regiam esse. [9] [p. 24042]ablegarent ergo procul ab Syracusis Siciliaque et asportari Alexandriam iuberent, ad uirum uxorem, ad patrem filias. [10] auersis auribus animisquecassae, ne tempus tererent, ferrum quosdam expedientes cernebat; tum omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent orare institit, a qua aetate etiam hostes iratos abstinere; [11] ne tyrannos ulciscendo quae odissent scelera ipsi imitarentur. [12] inter haec abstractam a penetralibus iugulant. in uirgines deinde respersas matris cruore impetum faciunt, quae alienata mente simul luctu metuque uelut captae furore eo cursu se ex sacrario proripuerunt ut, si effugium patuisset in publicum, impleturae urbem tumultu fuerint. [13] tum quoque haud magno aedium spatio inter medios tot armatos aliquotiens integro corpore euaserunt tenentibusque, cum tot ac tam ualidae eluctandae manus essent, sese eripuerunt. [14] tandem uolneribus confectae, cum omnia replessent sanguine, exanimes conruerunt. caedem per se miserabilem miserabiliorem casus fecit, quod paulo post nuntius uenit mutatis repente ad misericordiam animis ne interficerentur. [15] ira deinde ex misericordia orta, quod adeo festinatum ad supplicium neque locus paenitendi aut regressus ab ira relictus esset. [16] [p. 24043]itaque fremere multitudo et in locum Adranodori ac Themistinam ambo praetores fuerantcomitia poscere quae nequaquam ex sententia praetorum futura essent.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (31 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.24
    • E.C. Marchant, Commentary on Thucydides: Book 7, 7.47
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Zoippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraelea
    • Smith's Bio, Heraclea
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: