This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
circumspiciebam tamen, numquid me praeterisset. Vltro Votieni Montani mentionem intulistis; et uelim uos subinde aliqua nomina mihi offerre quibus euocetur memoria mea quae quomodo senilis per se marcet, ita admonita et aliquando lacessita facile se colliget. MONTANVS VOTIENVS adeo nunquam ostentationis declamauit causa, ut ne exercitationis quidem declamauerit. rationem quaerenti mihi ait: utram uis? honestam an ueram? si honestam, ne male adsuescam. qui declamationem parat scribit non ut uincat, sed ut placeat. omnia itaque lenocinia ita conquirit; argumentationes, quia molestae sunt et minimum habent floris, relinquit; sententiis, explicationibus audientis delinire contentus est. cupit [p. 390] enim se adprobare, non causam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.