This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![V](/img/south.gif)
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10] Ergo tu, cum de publica misericordia cogitares, tam crudelis esse potuisti? ‘Proxima,’ inquit, ‘die hic plurimum retulit: faciendus est huic similis alter; hic satis retulit: fiat et alius miser ad hoc exemplum. ite nunc, inquit, et alimenta mihi quaerite. tu, inquit, qui oculos non habes, per oculos rogato; tu, inquit, qui manus perdidisti, per manus rogato; tu per illa membra quae trahis debilia; per ea quisque quae non habet ambiat.’ O miseros [p. 495] qui sic rogant, miseriores qui sic rogantur! ecce nescio quis: meus, inquit, filius si uiueret, huic fortassis similis esset. numquid ego meum transeo? alius: potuit, inquit, meus in eundem incidere dominum. quid si incidit? omnes omnibus congerunt, dum unusquisque timet ne suo neget. Pars altera. ARELLI FVSCI. ‘Debilitasti,’ inquit. plus illis patres nocuerant. LATRO sic diuisit: an laesa sit respublica.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.