This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
![V](/img/south.gif)
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] Abdicatio loquax est: quam te, paupertas, amo, si beneficio tuo innocens sum! accusatorem non habeo; immo, me miserum, etiam laudatorem habeo, et eum cui non omnes placent: hoc enim malo dicere quam cui omnes non placent. Non tibi per multos fulta liberos domus est neque turba lateri circumerrat nec multus intra limen heres est nec post me aliquem retineas. quamquam ne sic quidem debuisti dare, quom deos cum uotis patris uidisses certantis. etenim tutior aduersus fortunam est cui aliquid post damnum superest, et habemus exemplum, posse aliquem tres filios perdere. Ille Croesus inter reges opulentissimus, memento, pos terga uinctis manibus ductus est. Tu, Crasse, post euestigata illa fugitiuorum arma urbis Romanae diuitissimus, quid nunc? apud Parthos eges sepulcro quoque.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.