This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] CESTIVS aiebat, adulescentis partem diligentius colorandam: facere illum rem non inprobam; nam ita patri non remittere quod a patre ipsi remissum sit. Itaque sic narrauit, ut suam quoque luxuriam imputaret patri. non seueram fuisse disciplinam, non bene institutae domus legem, quae posset adulescentis mores formare et a uitiis aetatis abducere. ‘Quodammodo,’ inquit, ‘ad luxuriam a patre praemissus sum ... unguento canis madentis et commissatorem senem; itaque nulli nimis luxuriosus, sed parum sanus uidebatur. Merito in adulescentibus non omnem luxuriam uindicant: cito desinunt. Desii, cum haberem luxuriae istius exemplum. Quaeritis, quae res mihi remedio fuerit? aetas: illa quae faciebam iam putabam me non decere.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.