This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![V](/img/south.gif)
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] ‘Egens sum,’ inquit: mentiris. cedo mihi patris mei censum. ‘Quid ergo? ales pauperem?’ dimissus fortasse promittam, cum rogaueris: nihil paciscor. Etiamnunc manus meas petis? nega tuam esse epistolam, et habes argumentum, dic: ego rogare etiam pro adultero soleo. ‘Qui non aluit,’ inquit, ‘patrem, adligetur:’ plus de manibus meis timui. CORNELI HISPANI. Quid me rogarit pater nescio: publica uindicta cruentum gladium priuato tyranno impressi. Captum me piratae nihil amplius quam alligauerunt. ‘Duplam pecuniam dabo.’ Quid? plus polliceris quam petitur? unde tantas patrimonii uires habes? etiamnunc tamquam in tyranni arca loqueris? Corrupit frater uxorem meam quam nec tyrannus uiolauerat. Ut pretium piratae constituerunt, gauisus sum, namque locuples pater poterat dare etiamsi duplam poposcissent. Remiserunt me reipublicae cum manibus, patri cum epistolis. Pompei SILONIS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.