This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] si nihil aliud, loco incestarum stetisti. CESTI PII narratio. Quid agam? exponam quando stuprum commiserit, cum quo, quibus consciis? ista quia probaui damnata est. quid postea accessit quod illam uirginem faceret? quod iacuit in carcere, quod ducta est ad saxum, quod inde proiecta? Ait se innocentem quia perire non potuit. ita lex de sacerdote inpura in iudicio quaeri uoluit, de iudicibus in supplicio? ampliatur a iudicibus in poenam ? Postulat ut, cum contra poenam causa tuta non fuerit, contra causam tuta poena sit. Non putas legem cauisse ut perires, quae cauit quemadmodum perires? [p. 95] Exoremus te, mulier, ut iterum absoluaris? Aut tu sacerdotium uiolasti, aut hi sacerdotem. Male de diis existimas, si sacerdoti suae tam sero succurrunt. lata est sententia; pronuntiatum est; damnata es: interrogo de hoc loco, mulier, responde mihi:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.