This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] Pars altera. P. Asprenatis. Nescio utro iudicio aduersarius fuerit inprobior. priore id egit, ne quam omnino poenam stupri penderet; hoc id agit, ut ipse optet, ex duobus ab lege constitutis suppliciis utrum uelit pendere. fatetur enim se inpune habere maluisse quam ducere uxorem, uxorem ducere malle quam mori. antea legem uitiationis euertere conatus est, nunc transferre uolt: aduocatos rogat, non hoc illum liberaret metu, quod iudicis suae clementiam nouit. clamabat se innocentem esse: si quid peccasset, mori non recusare. aderat raptori populus nec quicquam magis suspectam faciebat uitiatae causam quam lenitas optionis. Si iam tibi de stupro tuo liquet, est quaedam proxima [p. 364] innocentiae uerecundia, praebere se legibus: tu uero ne meruisti quidem mortem illa infitiatione. ignorasti, an peccasses ? innocens esse uoluisti. causam habes: reuertere ad parentes, puella, quoniam quidem totiens iam rogas, quae rogari ipsa debueras.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.