This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![V](/img/south.gif)
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13] SILO POMPEIVS non eis tantum usus est quibus ceteri, cum diceret non debere hunc patrem ali, quod non redemisset filium et quod praecidi manus filio uoluisset, sed a priuatis causis transiit ad publicam causam; dixit enim non debere ali hominem perniciosum reipublicae, qui tyrannum filium habuisset, qui non occidisset, qui desideraret amissum, qui uindicaret; et negauit ullam aliam illi causam esse persequendi tyrannicidam nisi libertatem publicam, et descripsit mores hominis impii, cruenti, quia per liberos non posset, per piratas tyrannidem exercentis: quae ut liberius diceret, patronum filio dedit. Et illud in hac parte laudatum est a Silone declamante: coeperat hoc tractare, non debere ali tyranni patrem; omnibus fauentibus illum fame necandum; et cum diu pressisset illum tyranni patrem esse, adiecit: aude postulare ut illud tibi prosit, quod tyrannicidae pater es. BLANDVS hunc sensum cum postero die declamaret in ironiam uertit et, cum obiecisset quod tyranni pater esset, adiecit: nolite illum auersari;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.