This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] Misereri illius oportet quia orba est. attamen habet propinquos, habet amicos paternos, habet te inbecillitatis suae [p. 115] tutorem fortissimum. Omnes uxores diuites seruitutem exigunt. crede mihi, uolet in suis regnare diuitiis; et tamen aequum est eam me possidere domum † quam me agnouerit. Si coeperimus esse magis liberi, si paulo speciosior animo eius adfulserit domus, si parum blande fecerimus, relinquet: et tunc est tormentum carere diuitiis, cum illas iam senseris. Vides quid inter duas uxores intersit: ista si nos reliquerit, repetet sua, haec quod dedit dimissa non auferet. Multi duxere sine dotibus mulieres, quidam dictas non accepere dotes, quidam etiam emptis contenti fuere mancipiis et cum possent accipere diuitias, emere quibus libertatem darent maluerunt quam suam uendere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.