This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
![V](/img/south.gif)
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19] Divisio. Non puto uos quaerere, quomodo haec controuersia diuisa sit, cum habeat negotii nihil; FVSCVS tamen sic diuisit: dico licuisse illi adoptare; dico licuisse mihi recusare adoptionem; dico, ut non licuerit, recte tamen recusasse: et quod iure fit uerum est et quod sine iure quod quidem rationem habeat recte fit. Cum de iure diceret, dixit: ‘sub arbitrio,’ inquit, ‘patris es.’ Si in hoc subicior patri, quia pius sum, in hoc sine dubio, ut pius sim; et ad manum argumentum est: nempe abdicanti respondeo. quid itaque ei respondeo? scilicet id ago ne desinam filius esse; atque idem ago, cum respondeo emancipanti. quid enim ad amittendum patrem interest, utrum eiciar an transferar ? Si non licet recusare, quaero: cur potius abdicas me quam [p. 163] tradis? Cum de officio diceret, in haec diuisit: dico non fuisse dandum sine magna causa filium in adoptionem; dico multo minus a te; dico minime illi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.