This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] MENTONIS. Honorem habitum aurium maiestatisque uestrae uelim, quod necesse est in hac causa nominare lupanar, lenonem, meretricios quaestus, homicidium. Quis credat? inter haec sacerdos quaeritur. at mehercules futurae sacerdoti nihil ex his audiendum erat. Sacerdotis uestrae summa notitia est quod prostitit, summa uirtus quod occidit, summa felicitas quod absoluta est. Non potest in ea sperari sacerdos in qua sperari meretrix potest: aliis oculis uirginem leno aestimat, aliis pontifex. BLANDI. ‘Virgo sum,’ inquit: ‘interroga, si dubitas, arcipiratam, interroga gladiatorem, an rogatus uirginitati pepercerit.’ non refello, dum scias clausa esse testibus tuis templa. In auctione nemo uoluit liceri, ut enotuit seruisse piratis. non uidebatur iste uirginis uultus, ista constantia et ne armatum quidem timens audacia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.