previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae.

Porci Latronis. ‘Timore iam, inquit, moriar.’ dic ergo uerum; non flebo. Quid contremescis, senectus? quid, lingua, trepidas? quid, oculi, obstupuistis? nondum est tricesimus dies. Vitam rogas ? dedi et perdidisti. ‘Mori,’ inquit, ‘filium uis.’ ego te mori uolo? immo furor tuus, illa caeca et temeraria cupiditas, et inter haec pater illius, qui nimis cito exoratus est. Quare tam cito senex ille remisit iniuriam? ne tristiore quidem uultu expugnatam filiae pudicitiam tulit. timeo ne uerum sit quod audio, ne nouo inauditoque more de nuptiis puellae uitiator exoratus sit. [2] CESTI PII. Quo melius de sene iudicare possitis, narrabo me iuuenem. habui patrem sanae mentis, nec tam seuerum ut crudelis esset, nec tam indulgentem ut incautus. duxi uxorem quam pater iusserat et tamen nuptiarum mearum me paenitet. Fili, nonne saepe excandui, saepe reconciliatus sum, saepe quod [p. 182] negaueram dedi? Ipse dispensasti XXX dies, ut haberet primos socer, medios reus, nouissimos pater. Ne omnia uitia a prima adulescentia repetam, uirginem rapuit, patrem accusat: haec intra dies XXX. Putas me accusatori promissurum quod filio negaui? ‘Impetraui,’ inquit, ‘ab illo:’ alii aiunt illum a te. mediis me diebus accusas. cur rapuisti uirginem, cum tam libenter uiueres? [3] ARELLI FVSCI patris. ‘Moriar,’ inquit: etiamnunc minaris? nondum rogas? ‘Quousque,’ inquit, ‘rogabo?’ iam lassus es nec adhuc ullum rogasti. ‘Non possum,’ inquit, ‘exorare tam diu.’ nouo more obicit dementi constantiam. ‘Quid ergo? tu poteris uidere morientem filium?’ fortasse non potero et ideo irascor dum licet. Pompei SILONIS. Haec audacia eius ex parte culpae meae est: nimium indulgenter nutritus est, omnia sibi putat licere, nihil umquam me rogauit. ‘Ignouit,’ inquit. ita aliquis ante me rogatus est? Non nosti conditionem legis tuae: in hac culpa qui pares sententias habent, pereunt. ipse se ad alienam misit, lex illum admisit ad meam. ‘Raptor nisi et suum et raptae patrem exorauerit pereat.’ uis scire lex utrum maluerit? non exorari: irascitur. ex duobus patribus eum raptor accusat, qui legem sequitur. [4] ARELLI FVSCI. Miraris me dubitare ? ipsa lex inter mortem et nuptias dubia est. Quid me intempestiuae [p. 183] proditis lacrimae? nondum erat tempus fatendi. non est quod tibi quicquam promisisse lacrimas putes: fleo quod necesse mihi est filium spectare morientem. Quid facturus sim adhuc nescio; utique tu ante tricesimum diem nescies. ‘Exoraui,’ inquit, ‘raptae patrem.’ quid ergo mihi molestus es, si hoc tibi satis est? OSCI. Effregit fores et identidem leges inuocantem coegit pati stuprum: nisi tam facile puellam exorauit quam patrem. Mortem uitiatione meruit, accusatione deprecatur; consumuntur interim dies. uter nostrum illos consumit? ‘Rogo,’ inquit. non est fortunae meae rogare; nunc ego rogari debueram qui periclitor. PAPIRI FABIANI. [5] Demens sum. uidelicet turpiter uiuo, meretricem amo, legem ignoro, dies tuos non numero. Ad iudices uocat iudicem suum. ‘Ergo moriar,’ inquit. hoc si reo dicis, non curo; si iudici, uidebo; si dementi, non intellego. Demens, inquit, es: et huic aliquis ignoscere potest qui sic rogat? Vos mei iudices estis, iste habet suum iudicem nec potest inexorabilem queri quem nondum expertus est. [6] IVNI GALLIONIS. ‘Rogo,’ inquit. nunc, hic, sic? si uolebas rogare, admouisses propinquos, amicos, maiorum imagines, lacrimas, repetitos alte gemitus. [p. 184] testor deos, sic rogaturus fui puellae patrem. Quando inuitum uultum in supplicis habitum summiseris, cum dixeris: ‘paenitet quod rapui, quod te priorem non rogaui;’ cum dixeris te dementem fuisse, deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis, deliberabo cum tua matre. me miserum, quam paene promisi! dura, anime, dura; here fortior eras. et multum habeo quod deliberem; diuersi me adfectus distringunt, inter reum et patrem distrahor; hinc iniuria est, hinc natura. Quid properas? nemo tibi praeter me rogandus est. ‘Ergo,’ inquit, ‘misereberis?’ nihil promittam ante tricesimum diem. me miserum, quod tantum triginta diebus irasci possum! longiore tempore opus erat. [7] Audi a demente exempla huic crimini: denis uicenisque annis inter bella iuuentus consenuit; nos dies XXX ferre non possumus? Deliberabo: lex nihil uult temere fieri; magna res est, inquit: delibera, cogita, tempus accipe. Effregisti domum ciuis, ut dicis etiam misericordis. Morere: non est hoc nocenti graue; ego nihil peccaui: propter te mori cupio. ratio a me exigitur alienae culpae, meae potestatis. ‘Quid ergo facturus es?’ non pronuntiabo ante supremam. Quid miraris si illum citius exorasti? facilius est iniuriam donare quam crimen. Agedum in medium, senex, cuius misericordia crudelis sum: non putasti [p. 185] mecum deliberandum? unde tu scis qualem filium habeam? ego certe adhuc nescio qualem filiam habeas. Nullum tempus uni uerbo angustum est. ‘Iam,’ inquit, ‘angustum tempus est:’ et tibi uacat accusare? VIBI RVFI. Quis unquam praeter me sic [8] ignoscere iussus est? ‘Iam,’ inquit, ‘tempus angustum est.’ ita non putas me subducere quantum supersit? ‘Iam,’ inquit, ‘tempus angustum est.’ angustum erat, si duos rogare deberes. ‘Angustum tempus est,’ exclamat, ‘nescio quando rogem.’ ergo me priorem rogare debuisti: non dico quia dignior sum qui prius roger, quia pater tuus; id quod minimum est, propius habito. huc uidelicet illa pars legis pertinebat: ‘et suum patrem exoret.’ P. Asprenatis. Sic aliquis exorat? sic deprecatur? apparet nunc te primum rogare. Demens sum: immo si uis argumentum, dabo tibi: filius meus moriturus est et nondum testamentum meum mutaui. CORNELI HISPANI. Multi me adfectus diducunt: necesse est de aliis querar, de aliis erubescam, de aliis timeam, de omnibus etiamnum deliberem. Ne ille quidem, quamuis dicatur nimis exorabilis, ignouisset, si sic rogatus esset. [9] Pars altera. ARELLI FVSCI patris. Me miserum, pater! irae tuae detractum est nihil, et tempori multum. infelicior sum quam si neutrum exorassem; mortem timeo postquam mihi omnes gratulati [p. 186] sunt. Quid tibi, optime socer, pro ista misericordia tua, qua mihi et patri meo pepercisti, precer, nisi superstitem filiam? PAPIRI FABIANI. Non possum dissimulare, pater: quod illum exoraui, tuum beneficium est; certe cum exoratus est, hoc dixit: aliud quidem suadebat dolor meus, sed quid faciam patris iudicio? misereor. Miserere, patec: scis quam breuis sit aduocatio mea. ‘Misereor,’ inquit; uis uerum dicam quid dixerit? ‘patris tui.’ unde ego miser ab hoc patre ueniens timerem patrem ? [10] CESTI PII. Timeo mortem nec iam habeo cui peream. MARVLLI. Si tibi tam pertinax aduersus me odium est, audacter quid sis facturus pronuntia; dic exorari te non posse. quid me incerta mortis expectatione suspendis? sollicitus inter somnos quoque uelut admotam ceruicibus meis securem expauesco. si non inpetro ut uiuam, hoc certe inpetrem ne diu moriar. Non est quod putetis legem in numero dierum angustam fuisse: est lex illius diu mori. Responde, pater: si seruaturus es filium, iam tempus fuit; si occisurus, iam tempus est. non possum metum sustinere ultra nec tormenta triginta diebus pati: et in me mihi aliquid licet. Blandi. Ita parum tibi contigit, quod solus periclitante filio non rogas? [11] LATRO sic diuisit: an intra tricesimum diem raptor cum alio agere possit;, sicut non potest qui [p. 187] in custodia est, qui in carcere est. etiamsi cum alio potest, an cum patre possit, quoi uitae mortisue arbitrium datum est: ‘an illi accusare eum liberum est, quem mortiferum est non exorasse?’ etiamsi cum patre potest agere, an ob id possit cuius faciendi potestatem lex patri dedit: ‘ista enim ratione nihil licet, si aut exorari aut accusari ei necesse est.’ deinde si potest agere, an debeat. Irascendi causas tractauit, quod rapuit, quod alium prius rogauit, quod me non rogauit, quod etiam accusat. Si non exorari a filio dementia est, an tamen damnari dementiae non possit, cum adhuc an exoretur incertum sit. hic paternos adfectus tractauit spem facientis. non probabat Fuscum, qui paulo apertius agebat: est contra controuersiam promittere. potest nihilominus et bonus agi pater et non exoratus. [12] FABIANVS illam quaestionem fecit et in ea multum moratus est: dementiae non posse agi nisi cum eo qui morbo fureret; in hoc enim latam esse legem, ut pater a filio sanari deberet, non ut regi. Latro eleganter dicebat quasdam esse quaestiones, quae deberent inter res iudicatas referri, tamquam, an quidquid optauerit uir fortis aut tyrannicida accipere debeat: quoniam pronuntiatum est non debere, nemo iam hanc quaestionem tractat, [p. 188] sicut ne illam quidem, an quidquid pater imperat faciendum sit. inter has putabat et hanc esse, an pater ob dementiam qui morbo fureret tantum accusari a filio debeat; aiebat enim manifestum esse e lege et de officio patris quaeri et fingi quasdam controuersias, in quibus pater furiosus probari non possit, nec absolui tamen propter impietatem nimiam, libidinem foedam. Quid ergo? aiebat, numquam utar hac quaestione? [13] utar cum aliis deficiar. Pollio ASINIVS aiebat hoc Latronem uideri tamquam forensem facere, ut ineptas quaestiones circumcideret, set in nulla magis illum re scolasticum deprehendi. remittit, inquit, eam quaestionem quae semper pro patribus ualentissima est. ego semper scio nulli a praetore curatorem dari, quia iniquus pater sit aut impius, sed quia furiosus; hoc autem in foro esse curatorem petere quod in scolastica dementiae agere. [14] GALLIO et superiore usus est quaestione et illam adiecit: an agi cum patre dementiae possit ob id quod fecerit, non ob id quod facturus sit. neminem iniuriarum accusari quod iniuriam facturus sit nec adulterii quod adulterium commissurus sit, ne dementiae quidem quod demens futurus sit. Atqui tu non, inquit, mecum agis quod non exorauisti, set quod [p. 189] exoraturus non es; puta enim hodie me exorari: demens non ero. demens uideor qui uno uerbo sanari possum? Lex XXX dies dedit, quia iudicauit aliquem duriorem futurum. etiamsi demens est qui non exoratur a filio, numquid et qui uicensimo? ergo non potes hoc nomine damnare me quod exoratus non sim; etiamnunc enim exorari possum. ita si uis ueram, agere mecum hoc crimine non potes; utique triginta dies exorari possum, post triginta queri non potes: aut crimen non habeo aut accusatorem. [15] SILO POMPEIVS fecit quaestionem, qua GALLIO usus est, et adiecit: nihil acturum adulescentem, etiamsi damnauerit patrem; nihilominus enim periturum, quia lex nullam aliam salutis uiam dedit raptori quam si exorauerit patrem. Latro haec omnia quasi membra in aliquam quaestionem incurrentia tractabat, non ut quaestionem; tamquam hoc ipsum in illam aiebat quaestionem incurrere, in qua quaeritur, an raptor possit accusare patrem intra tricesimum diem. ‘Nam cum dico: non potes accusare eum, in cuius arbitrio positum est moriaris an uiuas, non magis quam magistratum in ius uocare, quam de iudicibus tuis ferre sententiam, non magis quam miles in imperatorem suum animaduertere, adicio: non potes accusare; nihil enim tibi proderit, etiamsi damnaueris; morieris; lex enim si non exoraueris perire te uult; non [p. 190] exoras autem etiamsi damnas.’ quare hoc non in quaestionis loco non ponebat? [16] inbecillum putabat. adparet enim non exigere legem ab eo ut exoret patrem, qui non habet quem exoret. puta enim patrem alicuius esse tam palam furiosum, ut nihils intellegat: hunc exorari a filio uult? atqui eodem loco est manifestus demens. FVSCVS parum hoc putabat ualens esse tamquam quaestionem, satis ualens tamquam argumentum; et illam alteram quaestionem, non posse cum patre agi eo nomine quod non peccauerit sed peccaturus sit, in aequitatis tractatione ponebat, cum diceret: agere mecum dementiae etiamsi potes non debes. quid enim peccaui? non sum exoratus: nondum transiit tempus, etiamnunc exorari possum. Quam iniquum est nondum esse me nocentem et iam reum! [17] Omnes infamauerunt raptae patrem quasi cum raptore conludentem. GALLIO dixit: ingenuam uirginem rapuit, si tamen rapuit. SILO POMPEIVS eandem suspicionem in omnia contulit: ‘exoraui,’ inquit, ‘raptae patrem.’ ita tu, cum exorabilem haberet patrem, rapuisti? HISPANVS dixit: omnia cito facta sunt: iste cito rapuit, ille cito ignouit. nisi demens [p. 191] sum, aliquid suspicandum. ARGENTARIVS dixit: rapta est et statim exorata; immo nescio an exorata, deinde rapta. Spero te innocentiorem fuisse quam uis uideri. tu exorasse te dicis, ego te exoratum puto. dic, quid tibi cum socero conuenit? RVFVS VIBIVS dixit: dic mihi, quid tibi conuenerit, quanto tibi nuptias promiserit. non uis? [18] tum, hercules, fateberis cum dies uenerit. Asprenas dixit: ‘iam, inquit, non multum reliquum est ex XXX diebus;’ si ex illo dies numerarem, cum primum exorasti, aiunt iam XXX dies praeterisse. Latro dixit, id quod inter sententias scriptum est: ‘moriar;’ dic ergo uerum. CESTIVS hac figura declamauit ut rogaret patrem, tamquam exoratus esset raptae pater; deinde ad hanc sententiam transiit: numquid peiorem causam habeo, si apud alterum iudicem uici? Eadem figura declamauit et HISPO ROMANIVS, sed transiit mollius: scio quid responderi possit mihi: facile est domestico iudici satisfacere; uidero te, cum ad raptae patrem ueneris. [19] In hac controuersia TRIARIVS dixerat: non scies an exores, nisi ultimus dies uenerit; et tum quamdiu licebit perseuerabo. deinde cum scolasticorum summo fragore: at tu quisquis es carnifex, cum strictam sustuleris securem, antequam ferias, patrem respice. Belle deridebat hoc ASINIVS POLLIO: filius, inquit, ceruicem porrigat, carnifex manum tollat, deinde respiciat ad patrem, [p. 192] et dicat: agon? quod fieri solet uictumis. Sed ioco quoque remoto aiebat rem uerissimam, non posse carnificem uenire nisi eo tempore quo iam exorari pater non posset. [20] CESTIVS ex altera parte hoc colore usus est, quia priorem rogasset raptae patrem: suspensum esse nolui, uolui statim illum securum esse de me; queritur quod illum potius cogitare de matrimonio fili quam de periculo uolui. Latro hoc colore usus est: scitis periclitantes alieno arbitrio agere. illi qui circa erant sodales, qui occurrerant amici paterni, aiebant: eamus statim ad raptae patrem; in eiusmodi casu illi rogantur; nam raptorum patres rogant. [21] SILO POMPEIVS diuersum colorem huic secutus est: nota erat, inquit, duritia patris mei; itaque amici suaserunt, ad raptae patrem iremus, ne noceret apud illam, tarde suum exorari patrem. HISPO ROMANIVS bello idiotismo usus est. Illuxit, inquit, amici; eamus ad raptae patrem; occurramus, illud domi est. FVSCVS ARELLIVS dixit: prior rogatus est qui magis timebatur. TRIARIVS a parte adulescentis dixit: timeo ne mutetur etiamsi exoratus est. Hunc sensum non inprudenter SILO POMPEIVS inprobabat; aiebat enim non posse mutari semel latam sententiam. [22] Quidam uoluerunt uideri cito exoratum raptae patrem, quidam tarde. FVSCVS ARELLIVS dixit: magnam partem legis consumpsi nec de mora queror: raptae pater rogabatur. CESTIVS non probabat et hac [p. 193] sententia usus est cum hunc colorem argueret: dum uult uideri rogatum diu raptae patrem, efficit ut uideatur suum diu non rogasse; malo autem uideri huius patrem tarde exorari, quam tarde rogari. HERMAGORAS solebat interdum diu scemata prosequi, interdum breuiter et fortius attingere, sicut in hac sententia fecit, cum suspicionem facere uellet inter raptae patrem et raptorem collusionis: πέπεισται, φησὶν, τῆς φθαρείσης πατὴρ ὅλως ταχέως: μονονοὺ πρὸ τῆς φθορᾶς. ARTEMON dixit: λέγε, τί [23] σοι πρὸς τὸν πατέρα τῆς ἐφθαρμένης συμπεφώνηται; λέγε, πῶς πέπεικας; σιωπᾷς; φωρᾷ. GLYCON dixit: εἰ βραδέως ἐλεεῖς με πῶς ῥύσῃ; οὐκέτι ΦΤΙΝΜ κρυεροτέραν θανάτου μέριμναν, οὐ περιμενῶ σου τὸν ἔλεον. Hunc sensum commodius dixit LEPIDVS, Neronis praeceptor: non misereris, nisi ultimo die? ego mei ante miserebor. DIOCLES CARYSTIVS a parte patris ethicos dixit: ἐγὼ οὖν ἀποθάνω; θάνε: εἰς τί γὰρ ἥρπαζες; εἰς τί γὰρ ΕΟΕΟΥ; εἰς [p. 194] τί γὰρ ἐμαίνου; καὶ ταῦτα δὲ στήσας ἐνέδρας τι ὅμοιον.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: