previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. Ergo ira abstinendum est, sive par est qui lacessendus est sive superior sive inferior. Cum pare contendere anceps est, cum superiore furiosum, eum inferiore sordidum. Pusilli hominis et miseri est repetere mordentem. Mures formicaeque, si manum admoveris, ora convertunt; imbecillia se laedi putant, si tanguntur. [2] Faciet nos mitiores, si cogitaverimus, quid aliquando nobis profuerit ille cui irascimur, et meritis offensa redimetur. Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis allatura sit clementiae fama, quam multos venia amicos utiles fecerit. [3] Ne irascamur inimicorum et hostium liberis, inter Sullanae crudelitatis exempla est, quod ab re publica liberos proscriptorum submovit. Nihil est iniquius quam aliquem heredem paterni odii fieri. [4] Cogitemus, quotiens ad ignoscendum difficiles erimus, an expediat nobis omnes inexorabiles esse. Quam saepe veniam qui negavit petit! Quam saepe eius pedibus advolutus est, quem a suis reppulit! Quid est gloriosius quam [p. 244] iram amicitia mutare ? Quos populus Romanus fideliores habet socios quam quos habuit pertinacissimos hostes ? Quod hodie esset imperium, nisi salubris providentia victos permiscuisset victoribus ? [5] Irascetur aliquis ; tu contra beneficiis provoca. Cadit statim simultas ab altera parte deserta ; nisi paria non pugnant. Sed utrimque certabit ira, concurritur, ille est melior qui prior pedem rettulit ; victus est qui vicit. Percussit te, recede ; referiendo enim et occasionem saepius feriendi dabis et excusationem ; non poteris revelli, cum voles.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: