previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. " Utilis est," inquit, " ira, quia contemptum effugit, quia malos terret." Primum ira, si quantum minatur valet, ob hoc ipsum quod terribilis est et invisa est ; periculosius est autem timeri quam despici. Si vero sine viribus est, magis exposita contemptui est et derisum non effugit ; quid enim est iracundia in supervacuum tumultuante frigidius ? [2] Deinde non ideo quaedam, quia sunt terribiliora, [p. 190] potiora sunt, nec hoc sapienti diei velim: " Quod ferae, sapientis quoque telum est, timeri." Quid ? Non timetur febris, podagra, ulcus malum ? Numquid ideo quicquam in istis boni est ? An contra omnia despecta foedaque et turpia, ipsoque eo timentur ? Sic ira per se deformis est et minime metuenda, at timetur a pluribus sicut deformis persona ab in- fantibus. [3] Quid, quod semper in auctores redundat timor nec quisquam metuitur ipse securus ? Occurrat hoc loco tibi Laberianus ille versus, qui medio civili bello in theatro dictus totum in se populum non aliter convertit, quam si missa esset vox publici adfectus :
Necesse est multos timeat quem multi timent.
[4] Ita natura constituit, ut quidquid alieno metu magnum est, a suo non vacet. Leonum quam pavida sunt ad levissimos sonos pectora ! Acerrimas feras umbra et vox et odor insolitus exagitat. Quidquid terret et trepidat. Non est ergo quare concupiscat quisquam sapiens timeri, nec ideo iram magnum quiddam putet, quia formidini est, quoniam quidem etiam contemptissima timentur ut venena et ossa pestifera et morsus.1 [5] Nec mirum est, cum maximos ferarum greges linea pinnis distincta contineat et in [p. 192] insidias agat, ab ipso effectu dicta formido ; vanis enim vana terrori sunt. Curriculi motus rotarumque versata facies leones redegit in caveam, elephantos porcina vox terret. [6] Sic itaque ira metuitur, quomodo umbra ab infantibus, a feris rubens pinna. Non ipsa in se quicquam habet firmum aut forte, sed leves animos movet.

1 venena ... morsus so A : mortifera for pestifera L : venenato bestiae pestiferae morsu Haupt : venenato aspis viperave morsu Gertz : venenato serpens pestifera morsu Hermes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: