Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. Illud potius cogitabis, non esse irascendum
erroribus. Quid enim, si quis irascatur in tenebris
parum vestigia certa ponentibus ? Quid, si quis
surdis imperia non exaudientibus ? Quid, si pueris,
quod neglecto dispectu officiorum ad lusus et ineptos
aequalium iocos spectent ? Quid, si illis irasci velis,
qui,1 quod aegrotant senescunt, fatigantur ? Inter
cetera mortalitatis incommoda et hoc est, caligo
mentium nec tantum necessitas errandi sed errorum
amor.
[2]
Ne singulis irascaris, universis ignoscendum
est, generi humano venia tribuenda est. Si irasceris
iuvenibus senibusque, quod peccant, irascere et2 infantibus : peccaturi sunt. Numquis irascitur pueris,
quorum aetas nondum novit rerum discrimina ? Maior
[p. 186]
est excusatio et iustior hominem esse quam puerum.
[3]
Hac condicione nati sumus, animalia obnoxia non
paucioribus animi quam corporis morbis, non quidem
obtusa nec tarda, sed acumine nostro male utentia,
alter alteri vitiorum exempla. Quisquis sequitur priores male iter ingressos, quidni habeat excusationem,
cum publica via erraverit ?
[4]
In singulos severitas
imperatoris destringitur, at necessaria venia est, ubi
totus deseruit exercitus. Quid tollit iram sapientis ?
Turba peccantium. Intellegit quam et iniquum sit et
periculosum irasci publico vitio.
[5]
Heraclitus quotiens prodierat et tantum circa se
male viventium, immo male pereuntium viderat,
flebat, miserebatur omnium, qui sibi laeti felicesque
occurrebant, miti animo, sed nimis imbecillo, et ipse
inter deplorandos erat. Democritum contra aiunt
numquam sine risu in publico fuisse ; adeo nihil illi
videbatur senum eorum quae serio gerebantur. Ubi
istic irae locus est ? Aut ridenda omnia aut flenda
sunt.
[6]
Non irascetur sapiens peccantibus. Quare ? Quia
scit neminem nasci sapientem sed fieri, scit paucissimos omni aevo sapientis evadere, quia condicionem
humanae vitae perspectam habet, nemo autem
naturae sanus irascitur. Quid enim, si mirari velit
[p. 188]
non in silvestribus dumis poma pendere ? Quid, si
miretur spineta sentesque non utili aliqua fruge compleri ? Nemo irascitur, ubi vitium natura defendit.
[7]
Placidus itaque sapiens et aequus erroribus, non
hostis sed corrector peccantium, hoc cottidie procedit
animo: " Multi mihi occurrent vino dediti, multi
libidinosi, multi ingrati, multi avari, multi furiis
ambitionis agitati." Omnia ista tam propitius aspiciet
quam aegros suos medicus.
[8]
Numquid ille, cuius
navigium multam undique laxatis compagibus aquam
trahit, nautis ipsique navigio irascitur ? Occurrit
potius et aliam excludit undam, aliam egerit, manifesta foramina praecludit, latentibus et ex occulto
sentinam ducentibus labore continuo resistit, nec ideo
intermittit, quia quantum exhaustum est subnascitur.
Lento adiutorio opus est contra mala continua et
fecunda, non ut desinant, sed ne vincant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.