previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. Opportunissima ad iracundiam fervidi animi natura est. Nam cum elementa sint quattuor, ignis, aquae, aëris, terrae, potestates pares his sunt, fervida, frigida, arida atque umida. Et locorum itaque et animalium et corporum et morum varietates mixtura elementorum facit, et proinde aliquo magis incumbunt ingenia, prout alicuius elementi maior vis abundavit. Inde quasdam umidas vocamus aridasque regiones et calidas et frigidas. Eadem animalium hominumque discrimina sunt ; [2] refert quantum quisque umidi in se calidique contineat ; cuius in illo elementi portio praevalebit, inde mores erunt. Iracundos fervida animi natura faciet, est enim actuosus et pertinax ignis ; frigidi mixtura timidos facit, pigrum est enim contractumque frigus. [3] Volunt itaque quidam ex nostris iram in pectore moveri effervescente circa cor sanguine ; causa cur hic potissimum adsignetur irae locus non alia est, quam quod in toto corpore ealidis- simum pectus est. [4] Quibus umidi plus inest, eorum [p. 206] paulatim crescit ira, quia non est paratus illis calor sed motu adquiritur ; itaque puerorum feminarumque irae acres magis quam graves sunt levioresque dum incipiunt. Siccis aetatibus vehemens robustaque est ira, sed sine incremento, non multum sibi adiciens, quia inclinaturum calorem frigus insequitur. Senes difficiles et queruli sunt, ut aegri et convalescentes et quorum aut lassitudine aut detractione sanguinis ex haustus est calor ; [5] in eadem causa sunt siti fameque tabidi et quibus exsangue corpus est maligneque alitur et deficit. Vinum incendit iras, quia calorem auget ; pro cuiusque natura quidam ebrii effervescunt, quidam saucii. Neque ulla alia causa est, cur iracundissimi sint flavi rubentesque, quibus talis natura color est, qualis fieri ceteris inter iram solet ; mobilis enim illis agitatusque sanguis est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: