Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29. Maximum remedium irae mora est. Hoc ab
illa pete initio, non ut ignoscat, sed ut iudicet : graves
habet impetus primos ; desinet, si expectat. Nec
universam illam temptaveris tollere ; tota vincetur,
dum partibus carpitur.
[2]
Ex is, quae nos offendunt,
alia renuntiantur nobis, alia ipsi audimus aut videmus.
De iis, quae narrata sunt, non debemus cito credere ;
multi mentiuntur, ut decipiant, multi, quia decepti
sunt. Alius criminatione gratiam captat et fingit
iniuriam, ut videatur doluisse factam ; est aliquis
malignus et qui amicitias cohaerentis diducere velit ;
est subdicax 1 et qui spectare ludos cupiat et ex
longinquo tutoque speculetur quos conlisit.
[3]
De
parvola summa iudicaturo tibi res sine teste non
probaretur, testis sine iureiurando non valeret,
[p. 230]
utrique parti dares actionem, dares tempus, non
semel audires; magis enim veritas elucet quo
saepius ad manum venit. Amicum condemnas de
praesentibus ? Antequam audias, antequam interroges, antequam illi aut accusatorem suum nosse
liceat aut crimen, irasceris ? Iam enim, iam
utrimque quid diceretur audisti ?
[4]
Hic ipse, qui
ad te detulit, desinet dicere, si probare debuerit.
" Non est," inquit, " quod me protrahas ; ego productus negabo ; alioqui nihil umquam tibi dicam."
Eodem tempore et instigat et ipse se certamini
pugnaeque subtrahit. Qui dicere tibi nisi clam non
vult, paene non dicit. Quid est iniquius quam
secreto credere, palam irasci ?
1 subdicax Badstübner: subprocax Lipsius: susipicax AL.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.