Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32. " At enim ira habet aliquam voluptatem et
dulce est dolorem reddere." Minime ; non enim ut
in beneficiis honestum est merita meritis repensare,
ita iniurias iniuriis. Illic vinci turpe est, hic vincere.
Inhumanum verbum est et quidem pro iusto receptum ultio, et talio non multum differt 1 nisi ordine ;
qui dolorem regerit tantum excusatius peccat.
[2]
M. Catonem ignorans 2 in balineo quidam percussit
imprudens ; quis enim illi sciens faceret iniuriam ?
Postea satis facienti Cato : " Non memini," inquit,
[p. 238]
" me percussum." Melius putavit non agnoscere
quam vindicare.
[3]
" Nihil," inquis, " illi post tantam
petulantiam mali factum est ? " Immo multum
boni; coepit Catonem nosse. Magni animi est
iniurias despicere ; ultionis contumeliosissimum genus
est non esse visum dignum, ex quo peteretur ultio.
Multi leves iniurias altius sibi demisere, dum vindicans Ille magnus et nobilis, qui more magnae
ferae latratus minutorum canum securus exaudit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.