Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. Numquam itaque iracundia admittenda est ;
aliquando simulanda, si segnes audientium animi concitandi sunt, sicut tarde consurgentis ad cursum equos
stimulis facibusque subditis excitamus. Aliquando incutiendus est iis metus apud quos ratio non proficit ;
irasci quidem non magis utile est quam maerere, quam
metuere. " Quid ergo ?
[2]
Non incidunt causae quae
iram lacessant ? " Sed tunc maxime illi opponendae
manus sunt. Nec est difficile vincere animum, cum
athletae quoque in vilissima sui parte occupati tamen
ictus doloresque patiantur, ut vires caedentis exhauriant, nec cum ira suadet, feriant, sed eum occasio.
[p. 198]
[3]
Pyrrhum maximum praeceptorem certaminis gymnici
solitum aiunt iis quos exercebat praecipere, ne
irascerentur ; ira enim perturbat artem et qua noceat
tantum aspicit. Saepe itaque ratio patientiam suadet,
ira vindictam, et qui primis defungi malis potuimus, in
maiora devolvimur.
[4]
Quosdam unius verbi contumelia
non aequo animo lata in exilium proiecit, et qui levem
iniuriam silentio ferre noluerant, gravissimis malis
obruti sunt, indignatique aliquid ex plenissima
libertate deminui servile in sese adtraxerunt iugum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.