Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. Quaedam sunt quae nocere non possunt
nullamque vim nisi beneficam et salutarem habent,
ut di immortales , qui nec volunt obesse nec possunt ;
natura enim illis mitis et placida est, tam longe re-
mota ab aliena iniuria quam a sua.
[2]
Dementes itaque
et ignari veritatis illis imputant saevitiam maris,
immodicos imbres, pertinaciam hiemis, cum interim
nihil horum quae nobis nocent prosuntque ad nos
proprie derigatur. Non enim nos causa mundo
sumus hiemem aestatemque referendi; suas ista
leges habent, quibus divina exercentur. Nimis nos
suspicimus, si digni nobis videmur propter quos tanta
moveantur. Nihil ergo horum in nostram iniuriam
fit, immo contra nihil non ad salutem.
[3]
Quaedam
esse diximus quae nocere non possint, quaedam quae
nolint. In iis erunt boni magistratus parentesque
et praeceptores et iudices, quorum castigatio sic
accipienda est quomodo scalpellum et abstinentia
et alia quae profutura torquent.
[4]
Affecti sumus
[p. 224]
poena ; succurrat non tantum quid patiamur, sed
quid fecerimus, in consilium de vita nostra mittamur ;
si modo verum ipsi nobis dicere voluerimus, pluris
litem nostram aestimabimus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.