previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. [18]

sed quoniam mea causa expedita est, videamus nunc quid haruspices dicant. ego enim fateor me et magnitudine ostenti et gravitate responsi et una1 atque constanti haruspicum voce2 vehementer esse commotum; neque is sum qui, si cui forte videor plus quam ceteri qui aeque atque ego sunt occupati versari in studio litterarum, his3 delecter aut utar omnino litteris quae nostros animos deterrent atque avocant a religione. ego vero primum habeo auctores ac magistros religionum colendarum maiores nostros, quorum mihi tanta fuisse sapientia videtur ut satis superque prudentes sint qui illorum prudentiam non dicam adsequi, sed quanta fuerit perspicere possint; qui statas4 sollemnisque caerimonias pontificatu, rerum bene gerundarum auctoritates augurio, fatorum veteres praedictiones5 Apollinis vatum libris, portentorum expiationes6 Etruscorum disciplina contineri putaverunt; quae quidem tanta est ut nostra memoria primum Italici belli funesta illa principia, post Sullani Cinnanique temporis extremum paene discrimen, tum hanc recentem urbis inflammandae delendique imperi coniurationem non obscure nobis paulo ante praedixerint. [19] deinde, si quid habui oti7, etiam cognovi multa homines doctos sapientisque8 et dixisse et scripta de deorum immortalium numine reliquisse; quae quamquam divinitus perscripta video, tamen eius modi sunt ut ea maiores nostri docuisse illos, non ab illis didicisse videantur. etenim quis est tam vaecors qui aut, cum suspexit in caelum, deos esse non sentiat, et ea quae tanta mente fiunt ut vix quisquam arte ulla ordinem rerum ac necessitudinem persequi possit casu fieri putet, aut, cum deos esse intellexerit, non intellegat eorum numine hoc tantum imperium esse natum et auctum et retentum? quam volumus licet, patres conscripti9, ipsi nos amemus, tamen nec numero Hispanos nec robore Gallos nec calliditate Poenos nec artibus Graecos nec denique hoc ipso huius gentis ac terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos ac Latinos, sed pietate ac religione atque hac una sapientia, quod deorum numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnis gentis nationesque superavimus.


1 una viva k

2 voce om. PBGE

3 iis Mk

4 statas k all.: stata P: statuta P2t: statutas BH

5 praedictiones k: praedicationes PBHGt

6 expiationes Sigonius: explat. P1: explanat. rell.

7 otii Orell.: tolli codd.

8 doctos sapientisque P: doctissimos sapientisque P2rell. praeter EM (doctissimos sapientissimosque)

9 pat. con. licet Hbk

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: