[23]
an si ludius
constitit, aut tibicen repente conticuit, aut puer ille patrimus
et matrimus si tensam non tenuit1, si lorum omisit, aut si
aedilis verbo aut simpuvio2 aberravit, ludi sunt non rite facti,
eaque errata expiantur, et mentes deorum immortalium
ludorum instauratione placantur: si ludi ab laetitia ad
metum traducti, si non intermissi sed perempti atque sublati
sunt, si civitati universae, scelere eius qui ludos ad luctum
conferre voluit, exstiterunt dies illi pro festis paene funesti,
dubitabimus quos ille fremitus nuntiet ludos esse pollutos?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.