[35]
nec
confero nunc in te unum omnia. spes maior esset salutis,
si praeter te nemo esset impurus; plures sunt; hoc et tu
tibi confidis magis et nos prope iure diffidimus. quis
Platorem ex Orestide, quae pars Macedoniae libera est,
hominem in illis locis clarum ac nobilem, legatum Thessalonicam
ad nostrum, ut se ipse appellavit, 'imperatorem'
venisse nescit? quem ille propter pecuniam, quam ab eo
extorquere non poterat, in vincla1 coniecit, et medicum intromisit
suum qui legato socio amico libero foedissime et
crudelissime venas incideret. securis suas cruentari scelere
noluit: nomen quidem populi Romani tanto scelere contaminavit
ut id nulla re possit nisi ipsius supplicio expiari.
qualis hunc carnifices putamus habere, qui etiam medicis
suis non ad salutem sed ad necem utatur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 vincla PH et pler.: vincula bk
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.