previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. etenim ut P. ille Scipio natus mihi videtur ad interitum exitiumque Carthaginis1, qui illam a multis imperatoribus obsessam, oppugnatam, labefactam2, paene captam aliquando quasi fatali adventu solus evertit, sic T. Annius ad illam pestem comprimendam, exstinguendam, funditus delendam natus esse videtur et quasi divino munere donatus rei publicae. solus ille cognovit quem ad modum armatum civem, qui lapidibus, qui ferro alios fugaret, alios domi contineret, qui urbem totam, qui curiam, qui forum, qui templa omnia caede incendiisque terreret, non modo vinci verum etiam vinciri3 oporteret. [7] huic ego et tali et ita de me ac de patria merito viro numquam mea voluntate praeripiam eum praesertim reum cuius ille inimicitias non solum suscepit propter salutem meam, verum etiam adpetivit. sed si etiam nunc inlaqueatus iam omnium legum periculis, inretitus odio bonorum omnium, exspectatione supplici iam non diuturna implicatus, feretur tamen haesitans et in me impetum impeditus facere conabitur, resistam et aut concedente aut etiam adiuvante Milone eius conatum refutabo: velut hesterno die cum mihi stanti tacens minaretur, voce tantum attigi legum4 initium et iudici. consedit ille: conticui. diem dixisset, ut iecerat5: fecissem ut ei statim tertius a praetore dies diceretur. atque hoc sic moderetur et cogitet6, si contentus sit iis7 sceleribus quae commisit, esse se8 iam consecratum Miloni: si quod in me telum intenderit, statim me esse arrepturum arma iudiciorum atque legum. [8]

atque paulo ante, patres conscripti, contionem habuit quae est ad me tota delata; cuius contionis primum universum argumentum sententiamque audite; cum riseritis impudentiam hominis, tum a me de tota contione audietis.


1 Carth. P et pler.: Karth. H

2 labefactam PBkt: labefactatam HGEMc et corr. b

3 vinciri Fabricius, et in mg. t: vincere codd.

4 legum metum Madv. (quod malit Zielinski

5 iecerat Ern.: fecerat codd.

6 ut cogitet Halm

7 iis P2H all.: is Pk: his Bc

8 se om. codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: